Tranat navis qua mea vita vehitur
inter aquarum specula translucida,
super vada purpurea ob corallium,
ostendens pisces aureos vel argenteos.
Velocior currit trans profunda aequoris
horrida, quia monstrorum umbris pavida;
numquam Syren meam navem cantu impingere
potuit in saxa vel in solitudines,
atque algarum insidiis ea superfuit,
sed non vitandos Cyaneos scopulos
pro certo scitur, nam errant assidui
et omnes naves furiose esuriunt.
Ut Argo tamen illa spem suam collocat
ut ducem in columbam candidissimam,
cui Amor, potens deus, nos sane credidit:
sic effugiet e monstruosis faucibus;
ne plumam quidem unam ei diripiant;
nec umquam me servatam posthac deserat;
at pingat, in mea navi, plumas candidas
Nessun commento:
Posta un commento