Carolus amico optimo suo Ruccio maximam dicit salutem. Quod bene vales, bene est. Et nos valemus. Quod non scribis quia in multis es rebus occupatus: in automobilis et televisoris mutatione facienda, in securitatis novae novo pacto stipulando, et in ceteris agendis rebus, valde gaudeo. Qua re tuae in computer emendi causa explorationes omnino felices sint.
De scripto quod 'ultimo viaggio' inscribitur, iam es locutus in quadam ex ultimis epistulis, in qua dicebas te de re cum Rosa consentire.
Et nunc scriptum quod ad docentem Gestri pertinet videamus. Quod dicis te magna cum delectatione legisse; cuiusque in verbis te veram nostri antiqui Latinae et Graecae linguae docentis imaginem invenisse. Et ego in delectamento tuo et in inventione tua magna afficior laetitia. Qualem, enim, docentem nostrum, in memoria habebam, talem circiter verbis expressi. Rebus quibusdam exceptis, ut in digitis nicotina et corporis statura.
De sententia, quam, Italico sermone expressam, "questa casa è aperta al sole e agli amici", ei tum proposuisti in Latinum sermonem vertendam, quid dicam? Nesciam. Versio sua 'hic domus solem et amicos patet", certe libera et omnino audax, ne mihi quidem plene placet. Ego enim hoc modo verterem: "aedes hae soli amicisque perviae semper". Sed, ut est in proverbio, quot capita tot sententiae.
De Nicola argumento meae scripturae maximo, vera dicis, cum scribis me tamen et in aliis rebus scribendis bonum esse. Et, exempli gratia, fers narrationes duas 'Antichi focolari' et 'Il nuovo professore'. Libenter sententiam accipio.
Videor nunc omnia dixisse. Solum restat, igitur, ut te fermssime et amicissime amplectamur. Maria Joanna et Carolus. Data in Montepolitiano A. d. III K. Nov. a. MMVII.
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento