lunedì 3 dicembre 2007

ROSAE ET GABRIELI EPISTULA. A. d. XVII Kal. Nov. A. MMVII

Carulus Rosae et Gabrieli, suis dilectissimis nepotibus, salutem dicit. Carissimi, hodie, pàululum insanus (qua re patrui vestro veniam date!), Latino sermone scribere me iuvat; quo sermone, nunc, etiam sancta Missa celebrari potest.

Si valete, bene est. Nos valemus. Mihi igitur videtur (quod ad Rosam pertinet) omnia, post cherurgicum interventum, optime se gerere. Ita ut cogitétis in proximo Augustali mense magnam circum Mediterraneum navigationem. Iam nunc nos dicimus: pulcherrima sit vobis haec circumnavigatio, ‘costa crociere’ navibus.

Etiam hic nihil sub sole novi. Nam eaèdem res in dies. De Pontremoli quaeris? Nihil fécimus. Maxime adiratus. Quia, cum Nannae silloges esset consecuta iuratorum plausum, pari aliorum merito, tamen de ‘Com’eravamo’ libro, quem ad eos misi, nullum fecèrunt verbum. Turpìssima vero res, nostro libro minime digna. Haec, ad nunc, omnia.

Solum rastat ut salutem dicàmus vobis cum plurimis brachiorum amplexibus. Ioanna àmita et Carulus patruus

Data epistula in Politiana civitate. A. d. XVII Kal. Dec. A. MMVII.

Nessun commento: