PINOCULUS
in Latinum sermonem conversus
CAPUT PRIMUM, UBI NARRATUR, QUOMODO ACCIDERIT UT MAGISTER CERASUM LIGNUM INVENISSET, QUOD, UT PUER, LUGERE ET RIDERE SCIRET
Fuit olim ... – Rex quidam – dicent statim mei parvuli lectores. Non est ita, pueri, erravistis. Fuit olim lignum quoddam. Neque autem nobile; sed vgulgare; inter ea quibus strues efficiuntur; quaeque iniciuntur in fornaces et in focos, ad cubicula et triclinia calefacienda.
Nescio quomodo res acciderit. Sed factum est tandem ut lignum, de quo dicimus, in senis fabri lignarii officinam pervenisset, cui magister Antonius nomen esset; sed eum nominabant magistrum Cèrasum; propterea quod nasi summam lucentem haberet et rubram, ut est rubrum cèrasum, cum maturum est.
Statim ut magister Cèrasum lignum vidit, magna affectus est laetitia et sibi gaudio manus cònfricans submissa admurmuravit voce:
- Hoc lignum opportune mihi advènit. Quo ad mensulae pedem faciendum uti volo.
Qua re ascia ad unguem acuta sine mora capta, incipit ex eo corticem tollere idemque polire; sed cum primum asciae ictum esset daturus, bracchio in alto levato mansit, quod parvulam subtilem vocem audivit, quae implorans dixit:
- Noli me nimia percutere vi.
Cogitate quomodo ille bonus senex, qui magister Cèrasum nominatur, fuerit
Perturbatos oculos circa cubiculum volvit, gratia unde unquam illa subtilis vox exire potuisset, videndi; sed neninem vidit. Omnia circumspexit: conspexit sub tabulam, et neminem; in armarium, quod clausum semper habebat, et neminem; in ligni ramentorum serraginisque corbula, neminem; officinae portam aperuit, ut oculos in viam coniceret, neminem.
Qua re – Intellexi – dixit subrìdens galericulùmque scabens –Videor ego ipse illam voculam finxisse. Iterum operam incohèmus -. Atque, ascia rursus manu capta, maximo ictu lignum percussit
- Heu! Mihi male fecisti! – clamavit querens èadem vòcula.
Sed nunc valde obstupuit magister Cèrasum, et, oculis ex capite eiectis, ore ianti, lingua ad mentum promissa, fontis persona videbatur.
Ut autem loqui rursus potuit, pavore tremens et balbutiens, coepit tamen dicere:
- Sed unde ista vocula, quae ‘heu!’ dixit? Atque tamen hic intro non est homo vivus! Num forsitan hoc lignum lugere et queri, ut puer, didicit? Quod credere non possum. Hoc lignum, ecce id! vide!, est lignum ad focum, ut cetera omnia. Quod si in ignem inicimus, ollam, phaselorum plenam, fervefacimus. Quomodo ergo? Forsitan in eo intro aliquis latet? Sed, si quis in eo intro latet, male mulcabitur; malum ei dabo.
His verbis dictis, miserum lignum utràque manu arreptum, nulla adhìbita misericordia, allidere ad officinae parietes incèpit.
Tandem aures ad audiendum, num aliquam querentem voculam audiret, praebuit. Duobus momentis temporis in audiendo stetit: nullam; quinque momentis: nullam; decem: nullam. Tum:
– Comprehendi, – dixit; et ridère conabatur et galèri comas turbabat, – certe illam quae ‘heu!’ dixit voculam ego ipse finxi! Qua re operam repetamus.
Sed, cum eum magnus timor invasisset, ad animum sibi confirmandum cantitare conatus est.
Interea, ascia in partem remota, manibus runcina capta, coepit lignum runcinare et polire; sed dum sursum deorsum surcinat, eandem audivit voculam, quae ei subridens dixit
- Desine, quaeso, quod me in toto corpore titillatione afficis.
Nunc miser magister Cerasum in terram cecidit ut fulmine tactus. Cum autem animum recepit et oculos aperuit, se in terra sedentem invenit
Vultus eius maximo stupore affectus videbatur; et summa nasi, quam fere semper violaceam habebat, caerulea magno timore facta erat.